- SCONA
- I.SCONAoppid cum coenobio Scotiae in Perthia, ubi olim Scotiae Reges coronabantur, ibi lapide repertô, Scotis fatali: de quo hoc distichon legitur:Ni fallit Fatum, Scoti quocumque locatumInvenient lapidem, regnare tenentur ibidem.Vide infra.II.SCONAoppid. Italiae Locarno vicinum, in planitie, ad lacum Verbanum situm: ubi Dunorum familia, una ex quatuor Locarnensium nobilissimis, sedes inprimis suas et bona habet. Vide Ios. Simlerum de Rep. Helv.III.SCONAteste Skenaeô, in verbo Scone, vulgo omnis Terra Scotis vocatur, quia ex terrae mole et congerie exaedificatur; quam Regni Barones, aliique subditi ibi comparentes, vel coronandiRegis causâ, vel ad Comitia publica, vel ad causas agendas et dicendas, coram Rege, in unum quasi cumulum et monticulum conferebant, c. 1. §. 1. et 2. Et Malcolumus II dicitur dedisse et distribuisse totam terram Regni Scotiae hominibus suis: nihilque sibi retinuisse in proprietate, nisi Regiam dignitatem et Montem placiti in villa de Scona. Est autem Mons placiti apud Scotos vel Mallbergium apud Anglo-Saxones, locus in quo Plebs in Mallum, i. e. placitum publicum conveniebat: qui Hibernis parly hills. Antiqui autem moris fuit, ut sub dio et intra sepimentum aliquod militare, securitatis causâ, convenirent Compagenses. Vide Henr. Spelmannum, Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.